monumenta.ch > Plinius > sectio 97

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 97
{LIV} hanc quidem polyrrhizon cognominant. odor omnium medicatus, sed oblongae radici tenuiorique gratior; carnosi enim est corticis, unguentis quoque nardinis conveniens. nascuntur pinguibus locis et campestribus. efodere eas messibus tempestivum; in desquamato terreno servantur. maxime tamen laudatur Pontica et in quocumque genere ponderosissima quaeque, medicinis aptior rotunda, contra serpentes oblonga, in summa tamen gloria est ea, si modo a conceptu admota vulvis in carne bubula mares figurat, ut traditur.